Encontrados 8660 resultados para: Dom
“Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israel iuxta omnia, quae locutus est; non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis, quae locutus est per Moysen servum suum. (Liber I Regum 8, 56)
Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos neque proiciens, (Liber I Regum 8, 57)
Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israel per singulos dies, (Liber I Regum 8, 59)
ut sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. (Liber I Regum 8, 60)
Sit quoque cor vestrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambuletis in decretis eius et custodiatis mandata eius sicut et hodie”. (Liber I Regum 8, 61)
Igitur rex et omnis Israel cum eo immolabant victimas coram Domino. (Liber I Regum 8, 62)
Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo milia et ovium centum viginti milia. Et dedicaverunt templum Domini rex et omnes filii Israel. (Liber I Regum 8, 63)
In die illa sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum Domini; fecit quippe holocaustum ibi et oblationem et adipem pacificorum, quoniam altare aereum, quod erat coram Domino, minus erat et capere non poterat holocaustum et oblationem et adipem pacificorum. (Liber I Regum 8, 64)
Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro septem diebus. (Liber I Regum 8, 65)
Et in die octava dimisit populos; qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis, quae fecerat Dominus David servo suo et Israel populo suo. (Liber I Regum 8, 66)
Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini et aedificium regis et omne, quod optaverat et voluerat facere, (Liber I Regum 9, 1)
apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon. (Liber I Regum 9, 2)