Mosaico decorativo

Encontrados 8660 resultados para: Dom

  • Tulit autem Samuel lapidem unum et posuit eum inter Maspha et inter Sen et vocavit nomen loci illius Abenezer (id est Lapis adiutorii) dixitque: “Hucusque auxiliatus est nobis Dominus”. (Liber I Samuelis 7, 12)

  • Et humiliati sunt Philisthim nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuel. (Liber I Samuelis 7, 13)

  • et ibat per singulos annos circumiens Bethel et Galgala et Maspha et iudicabat Israelem in supradictis locis. Revertebaturque in Rama; ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israelem. Aedificavit etiam ibi altare Domino. (Liber I Samuelis 7, 16)

  • Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: “Da nobis regem, ut iudicet nos”. Et oravit Samuel ad Dominum. (Liber I Samuelis 8, 6)

  • Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos. (Liber I Samuelis 8, 7)

  • Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, (Liber I Samuelis 8, 10)

  • Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa”. (Liber I Samuelis 8, 18)

  • Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini. (Liber I Samuelis 8, 21)

  • Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem eorum et constitue super eos regem”. Et ait Samuel ad viros Israel: “Vadat unusquisque in civitatem suam”. (Liber I Samuelis 8, 22)

  • Dominus autem revelaverat Samuel, ante unam diem quam veniret Saul, dicens: (Liber I Samuelis 9, 15)

  • Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus ait ei: “Ecce vir, quem dixeram tibi; iste dominabitur populo meo”. (Liber I Samuelis 9, 17)

  • Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portae et ait: “Indica, oro, mihi: Ubi est domus videntis?”. (Liber I Samuelis 9, 18)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina