Mosaico decorativo

Encontrados 8660 resultados para: Dom

  • Praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat filios suos contemnere Deum et non corripuit eos. (Liber I Samuelis 3, 13)

  • Idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum”. (Liber I Samuelis 3, 14)

  • Dormivit autem Samuel usque mane aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. (Liber I Samuelis 3, 15)

  • Indicavit itaque ei Samuel universos sermones et non abscondit ab eo. Et ille respondit: “Dominus est! Quod bonum est in oculis suis, faciat”. (Liber I Samuelis 3, 18)

  • Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram. (Liber I Samuelis 3, 19)

  • Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod constitutus esset Samuel propheta Domini. (Liber I Samuelis 3, 20)

  • Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli. (Liber I Samuelis 3, 21)

  • Et reversus est populus ad castra, dixeruntque maiores natu de Israel: “Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim? Afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum”. (Liber I Samuelis 4, 3)

  • Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubim; erantque duo filii Heli cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees. (Liber I Samuelis 4, 4)

  • Cumque venisset arca foederis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra. (Liber I Samuelis 4, 5)

  • Et audierunt Philisthim vocem clamoris dixeruntque: “Quaenam est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum?”. Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. (Liber I Samuelis 4, 6)

  • Cumque surrexissent Azotii altera die, ecce Dagon iacebat pronus in terram ante arcam Domini; et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo. (Liber I Samuelis 5, 3)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina