Encontrados 8660 resultados para: Dom
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis, qui facit haec. (Liber Deuteronomii 22, 5)
Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecto tuo per circuitum, ne adducas sanguinem super domum tuam et sis reus, labente aliquo in praeceps ruente. (Liber Deuteronomii 22, 8)
educent eam ad fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis eius, et morietur, quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui; et auferes malum de medio tui. (Liber Deuteronomii 22, 21)
Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro, ecclesiam Domini. (Liber Deuteronomii 23, 2)
Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima generatione. (Liber Deuteronomii 23, 3)
Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum, (Liber Deuteronomii 23, 4)
et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in benedictionem, eo quod diligeret te. (Liber Deuteronomii 23, 6)
qui nati fuerint ex eis tertia generatione, intrabunt ecclesiam Domini. (Liber Deuteronomii 23, 9)
Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te. (Liber Deuteronomii 23, 15)
Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit: (Liber Deuteronomii 23, 16)
Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. (Liber Deuteronomii 23, 19)
sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 23, 21)