Encontrados 14 resultados para: Doloribus
Et vocavit Thobiam et iuravit illi et dixit ei: “Diebus quattuordecim hinc non recedes, sed hic manebis, manducans et bibens mecum, et laetificabis animam filiae meae multis afflictam doloribus. (Liber Thobis 8, 20)
Si dormiero, dicam: Quando consurgam? Et rursum exspectabo vesperam et replebor doloribus usque crepusculum. (Liber Iob 7, 4)
Nocte os meum perforatur doloribus; et, qui me comedunt, non dormiunt. (Liber Iob 30, 17)
ita ut de oculis impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus et maeroribus carnes eius diffluerent, illiusque odore totus exercitus gravaretur propter putredinem. (Liber II Maccabaeorum 9, 9)
Hinc igitur coepit multum superbiae deponere confractus et ad agnitionem venire divina plaga, per momenta doloribus extensus. (Liber II Maccabaeorum 9, 11)
Sed omnino non cessantibus doloribus — supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium — semetipsum desperans scripsit ad Iudaeos hanc infra rescriptam epistulam modum deprecationis habentem, haec continentem: (Liber II Maccabaeorum 9, 18)
isti autem, qui cum laetitia receperunt hos, qui eisdem usi erant iustitiis, saevissimis afflixerunt doloribus. (Liber Sapientiae 19, 16)
Cor nequam gravabitur doloribus, et peccator adiciet peccatum ad peccatum. (Liber Ecclesiasticus 3, 29)
Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. (Liber Isaiae 26, 17)
Ecce vos omnes, qui accenditis ignem, accincti sagittis, ambulate in lumine ignis vestri et in sagittis, quas succendistis. De manu mea factum est hoc vobis; in doloribus recumbetis. (Liber Isaiae 50, 11)
et ecce sunt proiecta in calore diei et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus malis, in fame et in gladio et in peste. (Liber Baruch 2, 25)
quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea. (Actus Apostolorum 2, 24)