Mosaico decorativo

Encontrados 2358 resultados para: Dies Domini

  • et lebetes et vatilla et phialas. Omnia vasa, quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de aere polito erant. (Liber I Regum 7, 45)

  • Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini: altare aureum et mensam, super quam ponerentur panes propositionis, auream; (Liber I Regum 7, 48)

  • Et perfecit omne opus, quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit Salomon, quae sanctificaverat David pater suus, argentum et aurum et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini. (Liber I Regum 7, 51)

  • Tunc congregavit Salomon om nes maiores natu Israel — om nes principes tribuum, duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem — in Ierusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est de Sion. (Liber I Regum 8, 1)

  • et portaverunt arcam Domini et tabernaculum conventus et omnia vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo; et ferebant ea sacerdotes et Levitae. (Liber I Regum 8, 4)

  • Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum in Dabir templi, in sanctum sanctorum, subter alas cherubim; (Liber I Regum 8, 6)

  • Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini, (Liber I Regum 8, 10)

  • et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam; impleverat enim gloria Domini domum Domini. (Liber I Regum 8, 11)

  • Voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini, Dei Israel, (Liber I Regum 8, 17)

  • Confirmavit Dominus sermonem suum, quem locutus est; stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus, et aedificavi domum nomini Domini, Dei Israel. (Liber I Regum 8, 20)

  • Et constitui ibi locum arcae, in qua foedus est Domini, quod percussit cum patribus nostris, quando eduxit eos de terra Aegypti”. (Liber I Regum 8, 21)

  • Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu omnis ecclesiae Israel et expandit manus suas in caelum (Liber I Regum 8, 22)


"É preciso amar, amar e nada mais". São Padre Pio de Pietrelcina