Encontrados 2358 resultados para: Dies Domini
Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor, unde et percussus est populus Domini? (Liber Numeri 31, 16)
et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia praelibatio Domini sunt. (Liber Numeri 31, 29)
Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctorum animantium et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis habitaculi Domini”. (Liber Numeri 31, 30)
e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque, (Liber Numeri 31, 37)
de animabus hominum sedecim milibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae. (Liber Numeri 31, 40)
Tradiditque Moyses tributum praelibationis Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum. (Liber Numeri 31, 41)
tulit Moyses quinquagesimum caput et dedit Levitis, qui excubabant in habitaculo Domini, sicut praeceperat Dominus. (Liber Numeri 31, 47)
Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli, quod auri potuimus invenire, periscelidas et armillas, anulos et inaures ac muraenulas, ad placandum pro nobis Dominum”. (Liber Numeri 31, 50)
Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel. (Liber Numeri 32, 14)
quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quae Domini iussione mutabant. (Liber Numeri 33, 2)
Undecim dies de Horeb per viam montis Seir usque Cadesbarne. (Liber Deuteronomii 1, 2)
Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei vestri (Liber Deuteronomii 1, 26)