Mosaico decorativo

Encontrados 544 resultados para: Diebus

  • Convenerunt igitur omnes viri Iudae et Beniamin in Ierusalem tribus diebus, ipse est mensis nonus vicesimo die mensis, et sedit omnis populus in platea domus Dei, trementes pro peccato et pluviis. (Liber Esdrae 10, 9)

  • Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi et flevi et luxi diebus multis; ieiunabam et orabam ante faciem Dei caeli. (Liber Nehemiae 1, 4)

  • Et veni Ierusalem et eram ibi tribus diebus. (Liber Nehemiae 2, 11)

  • Completus est autem murus vicesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus. (Liber Nehemiae 6, 15)

  • Sed et in diebus illis, multae optimatum Iudaeorum epistulae mittebantur ad Thobiam, et a Thobia veniebant ad eos. (Liber Nehemiae 6, 17)

  • Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula et habitaverunt in tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum; et fuit laetitia magna nimis. (Liber Nehemiae 8, 17)

  • Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum; et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo conventum iuxta ordinationem. (Liber Nehemiae 8, 18)

  • Nunc itaque, Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne parvipendas omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros et principes nostros et sacerdotes nostros et prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regum Assyriae usque in diem hanc. (Liber Nehemiae 9, 32)

  • Sallu, Amoc, Helcias, Iedaia. Isti principes sacerdotum et fratrum eorum in diebus Iesua. (Liber Nehemiae 12, 7)

  • In diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum: Saraiae Maraia, Ieremiae Hanania, (Liber Nehemiae 12, 12)

  • Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Iohanan et Ieddua scripti principes familiarum et sacerdotes usque ad regnurn Darii Persae. (Liber Nehemiae 12, 22)

  • Hi in diebus Ioachim filii Iesua filii Iosedec et in diebus Nehemiae ducis et Esdrae sacerdotis scribaeque. (Liber Nehemiae 12, 26)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina