Encontrados 1932 resultados para: Deus

  • Si quis loquitur, quasi sermones Dei; si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam largitur Deus, ut in omnibus glorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. (Epistula I Petri 4, 11)

  • Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)

  • Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit. (Epistula I Petri 5, 10)

  • Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium reservatos: (Epistula II Petri 2, 4)

  • Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo et annuntiamus vobis, quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. (Epistula I Ioannis 1, 5)

  • quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia. (Epistula I Ioannis 3, 20)

  • Qui non diligit, non cognovit Deum, quoniam Deus caritas est. (Epistula I Ioannis 4, 8)

  • In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. (Epistula I Ioannis 4, 9)

  • Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. (Epistula I Ioannis 4, 11)

  • Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est. (Epistula I Ioannis 4, 12)

  • Quisque confessus fuerit: “Iesus est Filius Dei”, Deus in ipso manet, et ipse in Deo. (Epistula I Ioannis 4, 15)

  • Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet. (Epistula I Ioannis 4, 16)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina