Encontrados 2247 resultados para: Deus Spiritus

  • Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”. (Liber Genesis 4, 25)

  • Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum. (Liber Genesis 5, 1)

  • ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus. (Liber Genesis 5, 24)

  • Dixitque Deus: “Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum”. (Liber Genesis 6, 3)

  • Cumque vidisset Deus terram esse corruptam ­ omnis quippe caro corruperat viam suam super terram ­ (Liber Genesis 6, 12)

  • Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur. (Liber Genesis 6, 17)

  • Fecit ergo Noe omnia, quae praeceperat illi Deus; sic fecit. (Liber Genesis 6, 22)

  • duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe. (Liber Genesis 7, 9)

  • ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae. (Liber Genesis 7, 15)

  • Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris. (Liber Genesis 7, 16)

  • Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. (Liber Genesis 8, 1)

  • Locutus est autem Deus ad Noe dicens: (Liber Genesis 8, 15)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina