Mosaico decorativo

Encontrados 2094 resultados para: Deus Sapientia

  • Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum. (Liber Deuteronomii 4, 35)

  • Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius. (Liber Deuteronomii 4, 39)

  • Custodi praecepta eius atque mandata, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi”. (Liber Deuteronomii 4, 40)

  • Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb. (Liber Deuteronomii 5, 2)

  • “Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. (Liber Deuteronomii 5, 6)

  • Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me, (Liber Deuteronomii 5, 9)

  • Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 5, 12)

  • Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati. (Liber Deuteronomii 5, 15)

  • Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. (Liber Deuteronomii 5, 16)

  • atque dixistis: “Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo. (Liber Deuteronomii 5, 24)

  • Tu magis accede et audi cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster, et tu loqueris ad nos cuncta, quae dixerit Dominus Deus noster tibi, et nos audientes faciemus ea”. (Liber Deuteronomii 5, 27)

  • Custodite igitur et facite, quae praecepit Dominus Deus vester vobis; non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram, (Liber Deuteronomii 5, 32)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina