Encontrados 2094 resultados para: Deus Sapientia
Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”. (Epistula ad Galatas 3, 8)
Nam si ex lege hereditas, iam non ex promissione; Abrahae autem per promissionem donavit Deus. (Epistula ad Galatas 3, 18)
Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. (Epistula ad Galatas 3, 20)
at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, (Epistula ad Galatas 4, 4)
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “Abba, Pater!”. (Epistula ad Galatas 4, 6)
Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet; (Epistula ad Galatas 6, 7)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, (Epistula ad Ephesios 1, 3)
quam superabundare fecit in nobis in omni sapientia et prudentia, (Epistula ad Ephesios 1, 8)
ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius, (Epistula ad Ephesios 1, 17)
Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, (Epistula ad Ephesios 2, 4)
Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. (Epistula ad Ephesios 2, 10)
ut innotescat nunc principatibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei, (Epistula ad Ephesios 3, 10)