Encontrados 2001 resultados para: Deus Nobiscum
Dixitque Daniel: “Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 25)
Et clamavit Abacuc dicens: “Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus”. (Prophetia Danielis 14, 37)
Et ait Daniel: “Recordatus es enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te”. (Prophetia Danielis 14, 38)
Et exclamavit rex voce magna dicens: “Magnus es, Domine, Deus Danielis, et non est alius praeter te”. (Prophetia Danielis 14, 41)
et dicam “Non populo meo”: “Populus meus tu”; et ipse dicet: “Deus meus es tu””. (Prophetia Osee 2, 26)
Me invocant: “Deus meus”; cognovimus te, Israel. (Prophetia Osee 8, 2)
Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in scintillas erit vitulus Samariae. (Prophetia Osee 8, 6)
Abiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum; et erunt vagi in nationibus. (Prophetia Osee 9, 17)
Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore. (Prophetia Osee 11, 9)
Et luctatus est cum angelo et praevaluit; flevit et deprecatus est eum. In Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum (Prophetia Osee 12, 5)
Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius. (Prophetia Osee 12, 6)
“Ego autem Dominus, Deus tuus ex terra Aegypti; adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus conventus. (Prophetia Osee 12, 10)