Mosaico decorativo

Encontrados 4010 resultados para: Deus Israel

  • Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, (Evangelium secundum Lucam 1, 32)

  • Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae, (Evangelium secundum Lucam 1, 54)

  • “Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae (Evangelium secundum Lucam 1, 68)

  • Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel. (Evangelium secundum Lucam 1, 80)

  • Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum; (Evangelium secundum Lucam 2, 25)

  • lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel”. (Evangelium secundum Lucam 2, 32)

  • Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur (Evangelium secundum Lucam 2, 34)

  • Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. (Evangelium secundum Lucam 3, 8)

  • In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; (Evangelium secundum Lucam 4, 25)

  • Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus”. (Evangelium secundum Lucam 4, 27)

  • Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?”. (Evangelium secundum Lucam 5, 21)

  • Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: “Dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni!”. (Evangelium secundum Lucam 7, 9)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina