Mosaico decorativo

Encontrados 4010 resultados para: Deus Israel

  • Et renuntiatum est Holoferni principi militiae virtutis Assyriae quoniam filii Israel praeparaverant se ad pugnam et transitus montanae concluserant et muris cinxerant omnem verticem montis excelsi et posuerant in campis offendicula. (Liber Iudith 5, 1)

  • Et dixit Deus eorum, ut exirent de peregrinatione ipsorum et irent in terram Chanaan. Et inhabitaverunt ibi et repleti sunt auro et argento et pecoribus multis valde. (Liber Iudith 5, 9)

  • Et exsiccavit Deus Rubrum mare ante eos (Liber Iudith 5, 13)

  • Et, usquedum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum ipsis bona, quia Deus odiens iniquitatem cum ipsis est. (Liber Iudith 5, 17)

  • si autem non est iniquitas in ipsa gente, transeat dominus meus, ne forte protegat eos Dominus eorum et Deus eorum, et erimus in improperium coram omni terra”. (Liber Iudith 5, 21)

  • “Non enim timebimus a filiis Israel; ecce enim populus, in quo non est virtus neque potestas in pugnam validam. (Liber Iudith 5, 23)

  • “Et quis es tu, Achior, et mercennarii Ephraim, quoniam prophetasti nobis sicut hodie et dixisti quoniam genus filiorum Israel non expugnatur, quoniam Deus eorum proteget eos? Et quis est Deus, nisi Nabuchodonosor rex omnis terrae? Hic mittet potestatem suam et disperdet eos a facie terrae, et non liberabit eos Deus eorum. (Liber Iudith 6, 2)

  • Et praecepit Holofernes servis suis, qui erant adstantes in tabernaculo eius, ut comprehenderent Achior et ducerent eum in Betuliam et traderent in manus filiorum Israel. (Liber Iudith 6, 10)

  • Descendentes autem filii Israel de civitate sua adstiterunt ei et solventes eum perduxerunt in Betuliam et adduxerunt eum ad principes civitatis suae, (Liber Iudith 6, 14)

  • Et respondens indicavit eis verba consilii Holofernis et omnia verba, quaecumque locutus est in medio principum filiorum Assyriae, et quaecumque magniverbatus est Holofernes adversus domum Israel. (Liber Iudith 6, 17)

  • “Domine, Deus caeli, respice ad superbiam eorum et miserere humilitatis generis nostri et respice ad faciem eorum, qui sanctificati sunt tibi in hac die”. (Liber Iudith 6, 19)

  • Et suscepit eum Ozias de ecclesia in domum suam et fecit cenam senioribus, et invocaverunt Deum Israel in adiutorium per totam noctem illam. (Liber Iudith 6, 21)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina