Encontrados 2388 resultados para: Deus Hierosolyma sanctitatis sacrificium honore heros exercitus ducem proelium

  • Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. (Liber Genesis 1, 31)

  • Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis exercitus eorum. (Liber Genesis 2, 1)

  • Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat. (Liber Genesis 2, 2)

  • Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret. (Liber Genesis 2, 3)

  • Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt. In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum ­ (Liber Genesis 2, 4)

  • omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum, (Liber Genesis 2, 5)

  • tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. (Liber Genesis 2, 7)

  • Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat. (Liber Genesis 2, 8)

  • Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali. (Liber Genesis 2, 9)

  • Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum; (Liber Genesis 2, 15)

  • praecepitque Dominus Deus homini dicens: “Ex omni ligno paradisi comede; (Liber Genesis 2, 16)

  • Dixit quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui”. (Liber Genesis 2, 18)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina