Mosaico decorativo

Encontrados 1997 resultados para: Deus Fortis

  • Reliquum autem eius deum fecit, sculptile sibi; curvatur ante illud et adorat illud et obsecrat dicens: “Libera me, quia deus meus es tu”. (Liber Isaiae 44, 17)

  • Et dabo tibi thesauros absconditos et divitias occultas, ut scias quia ego Dominus, qui vocavi te nomine tuo, Deus Israel. (Liber Isaiae 45, 3)

  • Ego Dominus, et non est amplius: extra me non est Deus. Accinxi te, et non cognovisti me, (Liber Isaiae 45, 5)

  • Haec dicit Dominus: “Labor Aegypti et negotiatio Aethiopiae et Sabaim viri sublimes ad te transibunt et tui erunt; post te ambulabunt, vincti manicis pergent et te adorabunt teque deprecabuntur: “Tantum in te est Deus, et non est absque te Deus!”. (Liber Isaiae 45, 14)

  • Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel, salvator. (Liber Isaiae 45, 15)

  • Quia haec dicit Dominus, qui creavit caelos, ipse Deus, qui formavit terram et fecit eam, ipse fundavit eam; non ut vacua esset, creavit eam, ut habitaretur, formavit eam: “Ego Dominus, et non est alius. (Liber Isaiae 45, 18)

  • Annuntiate et venite et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud? Numquid non ego Dominus, et non est ultra Deus absque me? Deus iustus et salvans non est praeter me. (Liber Isaiae 45, 21)

  • Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. (Liber Isaiae 45, 22)

  • Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei. (Liber Isaiae 46, 9)

  • Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo. (Liber Isaiae 48, 16)

  • Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas. (Liber Isaiae 48, 17)

  • Et nunc dicit Dominus, qui formavit me ex utero servum sibi, ut reducerem Iacob ad eum, et Israel ei congregaretur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea. (Liber Isaiae 49, 5)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina