Encontrados 1944 resultados para: Deus Ducibus
si autem non est iniquitas in ipsa gente, transeat dominus meus, ne forte protegat eos Dominus eorum et Deus eorum, et erimus in improperium coram omni terra”. (Liber Iudith 5, 21)
“Et quis es tu, Achior, et mercennarii Ephraim, quoniam prophetasti nobis sicut hodie et dixisti quoniam genus filiorum Israel non expugnatur, quoniam Deus eorum proteget eos? Et quis est Deus, nisi Nabuchodonosor rex omnis terrae? Hic mittet potestatem suam et disperdet eos a facie terrae, et non liberabit eos Deus eorum. (Liber Iudith 6, 2)
“Domine, Deus caeli, respice ad superbiam eorum et miserere humilitatis generis nostri et respice ad faciem eorum, qui sanctificati sunt tibi in hac die”. (Liber Iudith 6, 19)
“Iudicet Deus inter vos et nos, quoniam fecistis in nobis iniquitatem magnam non loquentes pacifica cum filiis Assyriae. (Liber Iudith 7, 24)
Et nunc non est qui nos adiuvet, sed vendidit nos Deus in manus eorum, ut prosterneremur ante eos in siti et perditione magna. (Liber Iudith 7, 25)
Et dixit ad eos Ozias: “Aequo animo estote, fratres, et sustineamus adhuc dies quinque, in quibus convertet Dominus Deus noster misericordiam suam super nos; non enim derelinquet nos in consummationem. (Liber Iudith 7, 30)
Et venerunt ad eam. Et dixit ad eos: “Audite me, principes inhabitantium in Betulia, quoniam non est rectum verbum vestrum, quod locuti estis coram plebe in hac die et statuistis iuramentum istud, quod locuti estis inter Deum et vos, et dixistis tradituros vos civitatem inimicis nostris, si non in illis diebus converterit Dominus Deus noster audiutorium nobis. (Liber Iudith 8, 11)
Vos autem nolite praepignorare voluntates Domini Dei nostri, quoniam non sicut homo Deus est, ut minis terreatur, aut sicut filius hominis, ut iudicetur. (Liber Iudith 8, 16)
Quoniam in eo quod capti sumus, sic et capietur omnis Iudaea, et praedabuntur sancta nostra, et exquiret Deus coinquinationem eorum ex sanguine nostro (Liber Iudith 8, 21)
quoniam non dirigetur servitus nostra in gratiam, sed in inhonorationem ponet eam Dominus Deus noster. (Liber Iudith 8, 23)
Et nunc ora pro nobis, et forte exaudiet te Deus noster, quoniam tu mulier sancta es, et dimittet Dominus pluviam in repletionem lacuum nostrorum, et non deficiemus iam”. (Liber Iudith 8, 31)
Et dixit Ozias et principes ad eam: “Vade in pacem, et Dominus Deus sit ante te in ultionem inimicorum nostrorum”. (Liber Iudith 8, 35)