Mosaico decorativo

Encontrados 1944 resultados para: Deus Ducibus

  • “Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae”. (Prophetia Amos 6, 14)

  • Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo custas in principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae post fruges demessas regis. (Prophetia Amos 7, 1)

  • Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: “Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?”. (Prophetia Amos 7, 2)

  • Misertus est Dominus super hoc. “Non erit”, dixit Dominus Deus. (Prophetia Amos 7, 3)

  • Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem. (Prophetia Amos 7, 4)

  • Et dixi: “Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?”. (Prophetia Amos 7, 5)

  • Misertus est Dominus super hoc. “Sed et istud non erit”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 7, 6)

  • Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii. (Prophetia Amos 7, 7)

  • Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce canistrum pomorum. (Prophetia Amos 8, 1)

  • Et lugent cantatrices palatii in die illa, dicit Dominus Deus; multa erunt cadavera, in omni loco proicientur: silentium. (Prophetia Amos 8, 3)

  • Et erit: in die illa, dicit Dominus Deus, occidere faciam solem in meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis (Prophetia Amos 8, 9)

  • Qui iurant in delicto Samariae et dicunt: “Vivit Deus tuus, Dan!” et “Vivit via, Bersabee!”, et cadent et non resurgent ultra. (Prophetia Amos 8, 14)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina