Encontrados 1939 resultados para: Deus Azaria
Absit! Alioquin quomodo iudicabit Deus mundum? (Epistula ad Romanos 3, 6)
quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae, cum praetermisisset praecedentia delicta (Epistula ad Romanos 3, 25)
An Iudaeorum Deus tantum? Nonne et gentium? Immo et gentium, (Epistula ad Romanos 3, 29)
quoniam quidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem. (Epistula ad Romanos 3, 30)
sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus: (Epistula ad Romanos 4, 6)
Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. (Epistula ad Romanos 5, 8)
Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne, (Epistula ad Romanos 8, 3)
Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Epistula ad Romanos 8, 31)
Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? (Epistula ad Romanos 8, 33)
quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. (Epistula ad Romanos 9, 5)
Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum; (Epistula ad Romanos 9, 22)
Quia si confitearis in ore tuo: “Dominum Iesum!”, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris. (Epistula ad Romanos 10, 9)