Encontrados 1939 resultados para: Deus Azaria
propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos et interficiam Cherethaeos et perdam reliquias maritimae regionis; (Prophetia Ezechielis 25, 16)
propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans; (Prophetia Ezechielis 26, 3)
Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus; et erit in direptionem gentibus. (Prophetia Ezechielis 26, 5)
Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis et curribus et equitibus et coetu populoque magno. (Prophetia Ezechielis 26, 7)
et dabo te in limpidissimam petram; siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 26, 14)
Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae? (Prophetia Ezechielis 26, 15)
Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam sicut civitates, quae non habitantur, et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae, (Prophetia Ezechielis 26, 19)
in nihilum redigam te, et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 26, 21)
et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiatrici populorum ad insulas multas: Haec dicit Dominus Deus: O Tyre, tu dixisti: “Perfecti decoris ego sum!”. (Prophetia Ezechielis 27, 3)
“Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: “Deus ego sum et in cathedra deorum sedeo in corde maris!”, cum sis homo et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei. (Prophetia Ezechielis 28, 2)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod fecisti cor tuum quasi cor Dei, (Prophetia Ezechielis 28, 6)
Numquid dicens loqueris: “Deus ego sum!” coram interficientibus te, cum sis homo et non Deus in manu occidentium te? (Prophetia Ezechielis 28, 9)