Encontrados 1939 resultados para: Deus Azaria
et Noe et Danel et Iob fuerint in medio eius, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas. (Prophetia Ezechielis 14, 20)
Quoniam haec dicit Dominus Deus: Quod si et quattuor iudicia mea pessima, gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Ierusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus, (Prophetia Ezechielis 14, 21)
Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum et opera eorum, et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia, quae feci in ea”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 14, 23)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Ierusalem. (Prophetia Ezechielis 15, 6)
et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores exstiterint”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 15, 8)
et dices: Haec dicit Dominus Deus ad Ierusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, pater tuus Amorraeus et mater tua Hetthaea. (Prophetia Ezechielis 16, 3)
Et transivi per te et vidi te; et ecce tempus tuum, tempus amantium. Et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam; et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mea. (Prophetia Ezechielis 16, 8)
Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 14)
Et panem meum, quem dedi tibi, similam et oleum et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis, et factum est, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 19)
Et accidit post omnem malitiam tuam — vae, vae tibi!, ait Dominus Deus — (Prophetia Ezechielis 16, 23)
In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum faceres omnia haec opera mulieris meretricis et procacis? (Prophetia Ezechielis 16, 30)
Haec dicit Dominus Deus: Quia effusum est aes tuum, et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis ad amatores tuos et ad omnia idola abominabilia tua, in sanguine filiorum tuorum, quos dedisti eis, (Prophetia Ezechielis 16, 36)