Mosaico decorativo

Encontrados 1958 resultados para: Deus Adam

  • reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. (Liber Deuteronomii 30, 3)

  • Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus et assumet (Liber Deuteronomii 30, 4)

  • Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua, ut possis vivere. (Liber Deuteronomii 30, 6)

  • et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum et in ubertate terrae tuae, in rerum omnium largitate; revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis. (Liber Deuteronomii 30, 9)

  • Dominus Deus tuus ipse transibit ante te; ipse delebit gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas, et Iosue transibit ante te, sicut locutus est Dominus. (Liber Deuteronomii 31, 3)

  • Viriliter agite et confortamini; nolite timere nec paveatis a conspectu eorum, quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te”. (Liber Deuteronomii 31, 6)

  • Et irascetur furor meus contra eum in die illo, et derelinquam eos et abscondam faciem meam ab eis, et erit in devorationem; invenient eum mala multa et afflictiones, ita ut dicat in illo die: “Vere, quia non est Deus mecum, invenerunt me haec mala”. (Liber Deuteronomii 31, 17)

  • Petra, perfecta sunt opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus. (Liber Deuteronomii 32, 4)

  • Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel; (Liber Deuteronomii 32, 8)

  • Dominus solus dux eius fuit, et non erat cum eo deus alienus. (Liber Deuteronomii 32, 12)

  • Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. (Liber Deuteronomii 32, 21)

  • Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere. (Liber Deuteronomii 32, 39)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina