Encontrados 1036 resultados para: Deo
Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. (Epistula ad Romanos 7, 25)
Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. (Epistula ad Romanos 8, 8)
O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “Quid me fecisti sic?”. (Epistula ad Romanos 9, 20)
Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem, (Epistula ad Romanos 11, 30)
Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum; (Epistula ad Romanos 12, 1)
Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. (Epistula ad Romanos 13, 1)
Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam. (Epistula ad Romanos 13, 5)
Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes. (Epistula ad Romanos 13, 6)
Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo. (Epistula ad Romanos 14, 6)
scriptum est enim: “Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo”. (Epistula ad Romanos 14, 11)
Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. (Epistula ad Romanos 14, 12)
qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probatus est hominibus. (Epistula ad Romanos 14, 18)