Encontrados 1501 resultados para: Dei
Quis enim scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et, quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 11)
Animalis autem homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei, stultitia enim sunt illi, et non potest intellegere, quia spiritaliter examinantur; (Epistula I ad Corinthios 2, 14)
Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis. (Epistula I ad Corinthios 3, 9)
Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet; (Epistula I ad Corinthios 3, 10)
Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? (Epistula I ad Corinthios 3, 16)
Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. (Epistula I ad Corinthios 3, 17)
vos autem Christi, Christus autem Dei. (Epistula I ad Corinthios 3, 23)
Sic nos existimet homo ut mi nistros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. (Epistula I ad Corinthios 4, 1)
non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute. (Epistula I ad Corinthios 4, 20)
An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores (Epistula I ad Corinthios 6, 9)
neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt. (Epistula I ad Corinthios 6, 10)
Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! (Epistula I ad Corinthios 6, 11)