Encontrados 129 resultados para: Dedi

  • Et mittam in eis gladium et famem et pestem, donec consumantur de terra, quam dedi eis et patribus eorum”. (Liber Ieremiae 24, 10)

  • Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea, quam dedi vobis, (Liber Ieremiae 26, 4)

  • Ego feci terram et hominem et iumenta, quae sunt super faciem terrae, in fortitudine mea magna et in brachio meo extento et dedi eam ei, qui placuit in oculis meis. (Liber Ieremiae 27, 5)

  • Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei, insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi; (Liber Ieremiae 27, 6)

  • Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei; insuper et bestias terrae dedi ei”. (Liber Ieremiae 28, 14)

  • ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam sortem populi mei Israel et Iudae, ait Dominus, et convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam”. (Liber Ieremiae 30, 3)

  • et dedi librum possessionis Baruch filio Neriae filii Maasiae in oculis Hanameel patruelis mei et in oculis testium, qui obsignaverant in libro emptionis, et in oculis omnium Iudaeorum, qui sedebant in atrio custodiae. (Liber Ieremiae 32, 12)

  • Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite opera vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos, et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris, et non inclinastis aurem vestram neque audistis me. (Liber Ieremiae 35, 15)

  • Non sunt contriti usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege mea et in praeceptis meis, quae dedi coram vobis et coram patribus vestris. (Liber Ieremiae 44, 10)

  • “Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines. (Liber Ieremiae 49, 15)

  • “Sic dicit Dominus: Inclinate umerum vestrum et servite regi Babylonis et sedebitis super terram, quam dedi patribus vestris. (Liber Baruch 2, 21)

  • et statuam illis testamentum aeternum, ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum, et ultra iam non movebo populum meum Israel a terra, quam dedi illis”. (Liber Baruch 2, 35)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina