Mosaico decorativo

Encontrados 956 resultados para: David Scriptor Fetus

  • Dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David; regnavitque Ioram filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 21, 1)

  • Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum, quod inierat cum eo, et quia promiserat, ut daret ei lucernam et filiis eius omni tempore. (Liber II Paralipomenon 21, 7)

  • Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: “Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis Iudae, (Liber II Paralipomenon 21, 12)

  • Triginta duorum annorum fuit, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Obiitque nullo relicto desiderio sui; et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulcro regum. (Liber II Paralipomenon 21, 20)

  • Iniit igitur omnis congregatio pactum in domo Dei cum rege. Dixitque ad eos Ioiada: “Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David. (Liber II Paralipomenon 23, 3)

  • Deditque Ioiada sacerdos centurionibus lanceas clipeosque et peltas regis David, quae erant in domo Dei. (Liber II Paralipomenon 23, 9)

  • Constituit autem Ioiada praepositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis iuxta dispositionem David. (Liber II Paralipomenon 23, 18)

  • Sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum in Israel cum Deo et cum domo eius. (Liber II Paralipomenon 24, 16)

  • Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Coniuraverunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est. Sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulcris regum. (Liber II Paralipomenon 24, 25)

  • Reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. (Liber II Paralipomenon 25, 28)

  • Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 27, 9)

  • Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepis set, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius, (Liber II Paralipomenon 28, 1)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina