Encontrados 956 resultados para: David Scriptor Fetus
Dixitque David ad Deum: “Peccavi nimis, ut hoc facerem; obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia valde insipienter egi”. (Liber I Paralipomenon 21, 8)
Et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens: (Liber I Paralipomenon 21, 9)
“Vade et loquere ad David et dic: Haec dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi”. (Liber I Paralipomenon 21, 10)
Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: “Haec dicit Dominus: Elige, quod volueris: (Liber I Paralipomenon 21, 11)
Et dixit David ad Gad: “Ex omni parte me angustiae premunt, sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes eius, quam in manus hominum”. (Liber I Paralipomenon 21, 13)
Levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Ierusalem; et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis proni in terram. (Liber I Paralipomenon 21, 16)
Dixitque David ad Deum: “Nonne ego sum, qui iussi, ut numeraretur populus? Ego qui peccavi, ego qui malum feci; iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei; populus autem tuus non percutiatur”. (Liber I Paralipomenon 21, 17)
Angelus autem Domini praecepit Gad dicere David, ut ascenderet exstrueretque altare Domino in area Ornan Iebusaei. (Liber I Paralipomenon 21, 18)
Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus fuerat ex nomine Domini. (Liber I Paralipomenon 21, 19)
Igitur, cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram. (Liber I Paralipomenon 21, 21)
Dixitque ei David: “Da mihi locum areae tuae, ut aedificem in ea altare Domino, ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo”. (Liber I Paralipomenon 21, 22)
Dixit autem Ornan ad David: “Tolle, et faciat dominus meus rex, quodcumque ei placet; sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium; omnia libens praebebo”. (Liber I Paralipomenon 21, 23)
