Encontrados 956 resultados para: David Scriptor Fetus
et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait: “Quid causae est, ut veniat dominus meus rex ad servum suum?”. Cui David ait: “Ut emam a te aream et aedificem altare Domino, et cesset interfectio, quae grassatur in populo”. (Liber II Samuelis 24, 21)
Et ait Areuna ad David: “Accipiat et offerat dominus meus rex, sicut ei placet. Ecce boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum. (Liber II Samuelis 24, 22)
Cui respondens rex ait: “Nequaquam; sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita”. Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta. (Liber II Samuelis 24, 24)
Et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica. Et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel. (Liber II Samuelis 24, 25)
Et rex David senuerat habebat que aetatis plurimos dies; cum que operiretur vestibus, non calefiebat. (Liber I Regum 1, 1)
Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rei et robur exercitus David non erat cum Adonia. (Liber I Regum 1, 8)
Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: “Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? (Liber I Regum 1, 11)
Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: “Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo”? Quare ergo regnat Adonias? (Liber I Regum 1, 13)
Et respondit rex David dicens: “Vocate ad me Bethsabee”. Quae cum fuisset ingressa coram rege et stetisset ante eum, (Liber I Regum 1, 28)
Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem dicens: “Vivat dominus meus rex David in aeternum!”. (Liber I Regum 1, 31)
Dixit quoque rex David: “Vocate mihi Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae”. Qui cum ingressi fuissent coram rege, (Liber I Regum 1, 32)
Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone et sublimius faciat solium eius a solio domini mei regis David”. (Liber I Regum 1, 37)
