Encontrados 956 resultados para: David Scriptor Fetus
Triginta annorum erat David, cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit: (Liber II Samuelis 5, 4)
Et abiit rex et omnes viri, qui erant cum eo, in Ierusalem ad Iebusaeum habitatorem terrae. Qui dixit ad David: “Non ingredieris huc, sed depellent te caeci et claudi”, significantes: “Non ingredietur David huc”. (Liber II Samuelis 5, 6)
Cepit autem David arcem Sion: haec est civitas David. (Liber II Samuelis 5, 7)
Dixerat enim David in die illa: “Omnis, qui percutiet Iebusaeum, attingat per cuniculum fontis claudos et caecos exosos animae David”. Idcirco dicitur in proverbio: “Caecus et claudus non intrabunt in domum”. (Liber II Samuelis 5, 8)
Habitavit autem David in arce et vocavit eam Civitatem David; et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. (Liber II Samuelis 5, 9)
Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum pro parietibus; et aedificaverunt domum David. (Liber II Samuelis 5, 11)
Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israel. (Liber II Samuelis 5, 12)
Accepitque David adhuc concubinas et uxores de Ierusalem, postquam venerat de Hebron; natique sunt David et alii filii et filiae. (Liber II Samuelis 5, 13)
Audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israel et ascenderunt universi, ut quaererent David. Quod cum audisset David, descendit in praesidium; (Liber II Samuelis 5, 17)
Et consuluit David Dominum dicens: “Si ascendam ad Philisthim? Et si dabis eos in manu mea?”. Et dixit Dominus ad David: “Ascende, quia tradens dabo Philisthim in manu tua”. (Liber II Samuelis 5, 19)
Venit ergo David in Baalpharasim (id est Dominus diruptionum); et percussit eos ibi et dixit: “Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae”. Propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim. (Liber II Samuelis 5, 20)
Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri eius. (Liber II Samuelis 5, 21)
