Encontrados 956 resultados para: David Scriptor Fetus
Ascendit ergo David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel; (Liber II Samuelis 2, 2)
sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron. (Liber II Samuelis 2, 3)
Veneruntque viri Iudae et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Iudae. Et nuntiatum est David quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul. (Liber II Samuelis 2, 4)
Misit ergo David nuntios ad viros Iabes Galaad dixitque ad eos: “Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum. (Liber II Samuelis 2, 5)
Quadraginta annorum erat Isbaal filius Saul, cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit; sola autem domus Iudae sequebatur David. (Liber II Samuelis 2, 10)
Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iudae, septem annorum et sex mensium. (Liber II Samuelis 2, 11)
Porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon; et, cum in unum convenissent e regione, constiterunt hi ex una parte piscinae et illi ex altera. (Liber II Samuelis 2, 13)
Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Isbaal filii Saul, et duodecim de pueris David. (Liber II Samuelis 2, 15)
Et ortum est bellum durum valde in die illa, fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David. (Liber II Samuelis 2, 17)
Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele; (Liber II Samuelis 2, 30)
servi autem David percusserunt de Beniamin et ex viris, qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. (Liber II Samuelis 2, 31)
Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter do mum David: David semper invalescens, domus autem Saul decrescens cotidie. (Liber II Samuelis 3, 1)
