Mosaico decorativo

Encontrados 959 resultados para: David And Goliath

  • Cumque adhuc pergerent in itinere, fama praevenit ad David dicens: “Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus”. (Liber II Samuelis 13, 30)

  • Respondens autem Ionadab filius Samma fratris David dixit: “Ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint; Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom hoc erat positum ex die, qua oppressit Thamar sororem eius. (Liber II Samuelis 13, 32)

  • Porro Absalom fugiens abiit ad Tholmai filium Ammiud regem Gesur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus. (Liber II Samuelis 13, 37)

  • Accersivit quoque Absalom, cum immolaret victimas, Achitophel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo. Et facta est coniuratio valida; populusque concurrens augebatur cum Absalom. (Liber II Samuelis 15, 12)

  • Venit igitur nuntius ad David dicens: “Toto corde universus Israel sequitur Absalom”. (Liber II Samuelis 15, 13)

  • Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierusalem: “Surgite, fugiamus; neque enim erit nobis effugium a facie Absalom. Festinate egredi, ne festinans occupet nos et impellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii”. (Liber II Samuelis 15, 14)

  • Et ait David Ethai: “Veni et transi”. Et transivit Ethai Getthaeus et omnes viri eius et omnes parvuli, qui cum eo erant. (Liber II Samuelis 15, 22)

  • Porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens, operto capite et nudis pedibus incedens; sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans. (Liber II Samuelis 15, 30)

  • Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom; dixitque David: “Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel”. (Liber II Samuelis 15, 31)

  • Cumque ascendisset David summitatem montis, in quo adorabatur Deus, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste et terra pleno capite. (Liber II Samuelis 15, 32)

  • Et dixit ei David: “Si veneris mecum, eris mihi oneri; (Liber II Samuelis 15, 33)

  • Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Ierusalem. (Liber II Samuelis 15, 37)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina