Encontrados 81 resultados para: Daniel in the grave of lions

  • Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Deus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel; (Prophetia Danielis 13, 45)

  • Et dixit ad eos Daniel: “Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos”. (Prophetia Danielis 13, 51)

  • Dixit autem Daniel: “Recte mentitus es in caput tuum; ecce enim angelus Dei, accepta sententia a Deo, scindet te medium”. (Prophetia Danielis 13, 55)

  • Dixit autem ei Daniel: “Recte mentitus es et tu in caput tuum; manet enim angelus Dei, gladium habens, ut secet te medium et interficiat vos”. (Prophetia Danielis 13, 59)

  • Et consurrexerunt adversum duos presbyteros — convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium — feceruntque eis, sicut male egerant adversum proximum, (Prophetia Danielis 13, 61)

  • Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps. (Prophetia Danielis 13, 64)

  • Erat autem Daniel conviva regis et honoratus super omnes amicos eius. (Prophetia Danielis 14, 2)

  • Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum; porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: “Quare non adoras Bel?”. (Prophetia Danielis 14, 4)

  • Et ait Daniel arridens: “Ne erres, rex; iste enim intrinsecus luteus est et forinsecus aereus, neque comedit neque bibit aliquando”. (Prophetia Danielis 14, 7)

  • si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel”. Et dixit Daniel regi: “Fiat iuxta verbum tuum”. (Prophetia Danielis 14, 9)

  • et, cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel, qui mentitus est adversum nos”. (Prophetia Danielis 14, 12)

  • Factum est igitur, postquam egressi sunt illi, et rex posuit cibos ante Bel; et praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem et cribraverunt per totum templum coram rege solo et egressi clauserunt ostium et signantes anulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 14)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina