Encontrados 515 resultados para: Cumque
Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus maior fiebat in castris Philisthinorum, crescebatque paulatim et clarius reboabat. Et ait Saul ad sacerdotem: “Contrahe manum tuam”. (Liber I Samuelis 14, 19)
Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente (Liber I Samuelis 15, 5)
Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli quod venisset Saul in Carmel et erexisset sibi trophaeum et reversus transisset descendissetque in Galgala. (Liber I Samuelis 15, 12)
Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: “Absque dubio coram Domino est christus eius!”. (Liber I Samuelis 16, 6)
Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David. (Liber I Samuelis 17, 23)
Cumque inspexisset Philisthaeus et vidisset David, despexit eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu. (Liber I Samuelis 17, 42)
Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et in lapide; percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu, David (Liber I Samuelis 17, 50)
Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu. (Liber I Samuelis 17, 57)
Cumque renuntiassent servi eius David verba, quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. (Liber I Samuelis 18, 26)
Cumque venissent nuntii, inventus est theraphim super lectum, et pellis caprarum ad caput eius. (Liber I Samuelis 19, 16)
Et ait Ionathan ad David: “Veni, egrediamur foras in agrum”. Cumque exissent ambo in agrum, (Liber I Samuelis 20, 11)
Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem, quae erat iuxta parietem, sedit Ionathan ex adverso, et sedit Abner ex latere Saul; vacuusque apparuit locus David. (Liber I Samuelis 20, 25)