Encontrados 48 resultados para: Cubitos
Quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera, id est decem cubitos habentes a summitate alae unius usque ad alae alterius summitatem. (Liber I Regum 6, 24)
Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et capitellum aereum super se altitudinis quinque cubitorum; et reticulum et malogranata super capitellum in circuitu omnia aerea; similem et columna secunda habebat ornatum. (Liber II Regum 25, 17)
Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus, et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub. (Liber II Paralipomenon 3, 11)
Similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem, et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat. (Liber II Paralipomenon 3, 12)
Igitur alae utriusque cherubim expansae erant et extendebantur per cubitos viginti; ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versae ad exteriorem domum. (Liber II Paralipomenon 3, 13)
Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis; porro capita earum quinque cubitorum. (Liber II Paralipomenon 3, 15)
altitudinis. Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum; quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius. (Liber II Paralipomenon 4, 2)
Siquidem fecerat Salomon basim aeneam et posuerat eam in medio atrii habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos altitudinis, stetitque super eam; et deinceps, flexis genibus contra universam multitudinem Israel et palmis in caelum levatis, (Liber II Paralipomenon 6, 13)
Portam Vallis restauravit Hanun et habitatores Zanoa; ipsi aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii. (Liber Nehemiae 3, 13)
et turres eius constituit super portas eius cubitorum centum et latitudinem earum fundavit in cubitos sexaginta. (Liber Iudith 1, 3)
Responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici: “Iube parari excelsam trabem habentem altitudinis quinquaginta cubitos et dic mane regi, ut appendatur super eam Mardochaeus; et sic ibis cum rege laetus ad convivium”. Placuit ei consilium et iussit excelsam parari trabem. (Liber Esther 5, 14)
Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: “En etiam lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos”. Cui dixit rex: “Appendite eum in eo”. (Liber Esther 7, 9)