Encontrados 133 resultados para: Cordis
Occurram eis quasi ursa, raptis catulis, et dirumpam claustrum cordis eorum: et consumam eos ibi quasi leo; bestia agri scindet eos. (Prophetia Osee 13, 8)
Superbia cordis tui decepit te habitantem in scissuris petrae, exaltantem solium suum; qui dicit in corde suo: “Quis detrahet me in terram?”. (Prophetia Abdiae 1, 3)
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 34)
Ait illis: “Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)
Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini: “Extende manum”. Et extendit, et restituta est manus eius. (Evangelium secundum Marcum 3, 5)
Iesus autem ait eis: “Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. (Evangelium secundum Marcum 10, 5)
Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant. (Evangelium secundum Marcum 16, 14)
Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; (Evangelium secundum Lucam 1, 51)
Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur. (Evangelium secundum Lucam 6, 45)
At Iesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secus se (Evangelium secundum Lucam 9, 47)
cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, (Actus Apostolorum 2, 46)
Paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Dominum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui; (Actus Apostolorum 8, 22)