Encontrados 3356 resultados para: Cor
et ait: “Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei. (Actus Apostolorum 10, 31)
Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare”. (Actus Apostolorum 10, 32)
Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: “Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto”. (Actus Apostolorum 11, 16)
qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino, (Actus Apostolorum 11, 23)
Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”. (Actus Apostolorum 13, 22)
Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”. (Actus Apostolorum 13, 34)
Ideoque et in alio dicit: “Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”. (Actus Apostolorum 13, 35)
David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem; (Actus Apostolorum 13, 36)
quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 13, 37)
Factum est autem Iconii, ut eodem modo introirent syna gogam Iudaeorum et ita loquerentur, ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo. (Actus Apostolorum 14, 1)
Sacerdos quoque templi Iovis, quod erat ante civitatem, tauros et coronas ad ianuas afferens cum populis, volebat sacrificare. (Actus Apostolorum 14, 13)
et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra”. (Actus Apostolorum 14, 17)