Mosaico decorativo

Encontrados 3356 resultados para: Cor

  • Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius. (Evangelium secundum Ioannem 19, 38)

  • Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. (Evangelium secundum Ioannem 19, 40)

  • et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. (Evangelium secundum Ioannem 20, 12)

  • Et orantes dixerunt: “Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum (Actus Apostolorum 1, 24)

  • David enim dicit circa eum: “Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear. (Actus Apostolorum 2, 25)

  • Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. (Actus Apostolorum 2, 26)

  • Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem. (Actus Apostolorum 2, 27)

  • providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. (Actus Apostolorum 2, 31)

  • His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: “Quid faciemus, viri fratres?”. (Actus Apostolorum 2, 37)

  • cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, (Actus Apostolorum 2, 46)

  • notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. (Actus Apostolorum 4, 10)

  • Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. (Actus Apostolorum 4, 32)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina