Encontrados 3356 resultados para: Cor
Et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum. (Prophetia Sophoniae 2, 6)
Et accubabunt in medio eius greges, omne genus animalium. Et onocrotalus et ulula in capitellis eius morabuntur; vox cantat in fenestra, corvus in limine, quoniam tabulatum cedrinum sublatum est. (Prophetia Sophoniae 2, 14)
Haec est civitas exsultans, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: “Ego sum, et extra me non est alia amplius!”. Quomodo facta est in desertum, cubile bestiae? Omnis, qui transit per eam, sibilabit et movebit manum suam. (Prophetia Sophoniae 2, 15)
Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas. (Prophetia Sophoniae 3, 7)
Lauda, filia Sion; iubilate, Israel! Laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem! (Prophetia Sophoniae 3, 14)
in tempore illo, quo adducam vos, et in tempore, quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae, cum convertero sortem vestram coram oculis vestris”, dicit Dominus. (Prophetia Sophoniae 3, 20)
Et nunc haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras: (Prophetia Aggaei 1, 5)
Haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras. (Prophetia Aggaei 1, 7)
Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra: Antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini, (Prophetia Aggaei 2, 15)
Ponite corda vestra ex die ista et in futurum, a die vicesima et quarta noni mensis, a die, qua fundamenta iacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum. (Prophetia Aggaei 2, 18)
sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum. (Prophetia Zachariae 1, 15)
Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Ierusalem in misericordiis. Domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Ierusalem. (Prophetia Zachariae 1, 16)