Encontrados 3356 resultados para: Cor
pro eo quod lateribus et umeris impingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras, (Prophetia Ezechielis 34, 21)
propterea haec dicit Dominus Deus: In igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde et ex animo maligno, ut pascua eius depraedarentur. (Prophetia Ezechielis 36, 5)
“Fili hominis, domus Israel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis et in operibus suis; iuxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me. (Prophetia Ezechielis 36, 17)
et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus Deus, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. (Prophetia Ezechielis 36, 23)
Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum; (Prophetia Ezechielis 36, 26)
Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum operumque non bonorum, et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra. (Prophetia Ezechielis 36, 31)
Haec dicit Dominus Deus: In die illa ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam (Prophetia Ezechielis 38, 10)
ut diripias spolia et capias praedam, ut inferas manum tuam super deserta iterum inhabitata et super populum, qui est congregatus ex gentibus, qui acquisivit pecora et substantiam et habitat in umbilico terrae. (Prophetia Ezechielis 38, 12)
Saba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes principes eius dicent tibi: “Numquid ad sumenda spolia tu venis? Numquid ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, auferas pecora atque substantiam et diripias manubias infinitas?”. (Prophetia Ezechielis 38, 13)
et commovebuntur a facie mea pisces maris et volucres caeli et bestiae agri et omne reptile, quod movetur super humum, cunctique homines, qui sunt super faciem terrae; et subvertentur montes, et cadent rupes, et omnis murus in terram corruet. (Prophetia Ezechielis 38, 20)
Et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum, (Prophetia Ezechielis 39, 27)
Et locutus est ad me idem vir: “Fili hominis, vide oculis tuis et auribus tuis audi et pone cor tuum in omnia, quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi, adductus es huc; annuntia omnia, quae tu vides, domui Israel”. (Prophetia Ezechielis 40, 4)