Encontrados 3356 resultados para: Cor
Dedit quoque in corde eius, ut alios doceret, ipsi et Ooliab filio Achisamech de tribu Dan. (Liber Exodus 35, 34)
Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita; (Liber Exodus 36, 8)
quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat omnium cortinarum. (Liber Exodus 36, 9)
Coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit. (Liber Exodus 36, 10)
Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius in extremitate iuncturae et in ora cortinae extremae in iunctura altera similiter. (Liber Exodus 36, 11)
Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur. (Liber Exodus 36, 12)
Unde et quinquaginta fudit fibulas aureas, quae morderent cortinarum ansas, et fieret unum habitaculum. (Liber Exodus 36, 13)
Et fecit illi coronam auream per gyrum, (Liber Exodus 37, 2)
circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi coronam auream per gyrum. (Liber Exodus 37, 11)
Fecit ei quoque limbum aureum quattuor digitorum per circuitum et super illum coronam auream. (Liber Exodus 37, 12)
Fecit et altare thymiamatis de lignis acaciae habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos; e cuius angulis procedebant cornua. (Liber Exodus 37, 25)
Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus. (Liber Exodus 37, 26)