Mosaico decorativo

Encontrados 807 resultados para: Contra

  • et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Ierusalem et contra omnes civitates Iudae, quae reliquae erant, contra Lachis et contra Azeca: hae enim supererant de civitatibus Iudae urbes munitae. (Liber Ieremiae 34, 7)

  • Propterea haec dicit Dominus contra Ioachim regem Iudae: Non erit ex eo, qui sedeat super solium David, et cadaver eius proicietur ad aestum per diem et ad gelu per noctem; (Liber Ieremiae 36, 30)

  • et visitabo contra eum et contra semen eius et contra servos eius iniquitates suas; et adducam super eos et super habitatores Ierusalem et super viros Iudae omne malum, quod locutus sum ad eos, et non audierunt”. (Liber Ieremiae 36, 31)

  • et redient Chaldaei et bellabunt contra civitatem hanc et capient eam et succendent eam igni. (Liber Ieremiae 37, 8)

  • Et irati sunt principes contra Ieremiam, quem caesum miserunt in carcerem, qui erat in domo Ionathan scribae; eam enim in carcerem fecerant. (Liber Ieremiae 37, 15)

  • “Domine mi rex, malefecerunt viri isti omnia, quaecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame; non sunt enim panes ultra in civitate”. (Liber Ieremiae 38, 9)

  • Et nunc haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Quare vos facitis malum grande contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactans de medio Iudae, nec relinquatur vobis quidquam residuum, (Liber Ieremiae 44, 7)

  • Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum. (Liber Ieremiae 44, 29)

  • Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra gentes. (Liber Ieremiae 46, 1)

  • Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam. (Liber Ieremiae 47, 1)

  • Non est ultra exsultatio in Moab; in Hesebon cogitaverunt malum contra eam: “Venite et disperdamus eam de gente”. Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius. (Liber Ieremiae 48, 2)

  • Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. (Liber Ieremiae 48, 26)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina