Encontrados 807 resultados para: Contra
Sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum et contra Ezechiam servum eius. (Liber II Paralipomenon 32, 16)
Locutusque est Sennacherib contra Deum Ierusalem sicut adversum deos populorum terrae opera manuum hominum. (Liber II Paralipomenon 32, 19)
Sed non iuxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor eius; et facta est contra eum ira et contra Iudam et Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 32, 25)
Porro populus terrae, caesis omnibus, qui conspiraverant contra regem Amon, consti tuit regem Iosiam filium eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 33, 25)
atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his, quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Ierusalem, humiliatusque coram me scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, ego quoque audivi, dicit Dominus. (Liber II Paralipomenon 34, 27)
At ille, missis ad eum nuntiis, ait: “Quid mihi et tibi est, rex Iudae? Non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire praecepit. Desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te”. (Liber II Paralipomenon 35, 21)
Noluit Iosias reverti, sed audacter praeparavit contra eum bellum nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei; verum perrexit, ut dimicaret in campo Mageddo. (Liber II Paralipomenon 35, 22)
Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldaeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem, (Liber II Paralipomenon 36, 6)
Reliqua autem gestorum Ioachim et abominationum eius, quas operatus est, et quae inventa sunt contra eum, continentur in libro regum Israel et Iudae. Regnavitque autem Ioachin filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 36, 8)
Contra regem quoque Nabuchodonosor rebellavit, qui adiuraverat eum per Deum, et induravit cervicem suam et cor, ut non reverteretur ad Dominum, Deum Israel. (Liber II Paralipomenon 36, 13)
Videte, ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges”. (Liber Esdrae 4, 22)
Omne, quod requirit Deus caeli, tribuatur diligenter in domo Dei caeli, ne forte irascatur contra regnum regis et filiorum eius. (Liber Esdrae 7, 23)