Encontrados 21 resultados para: Confusi

  • Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. “Quam ob rem cadent inter ruentes; tempore, quo visitavero eos, corruent”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 6, 15)

  • Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt; verbum enim Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis. (Liber Ieremiae 8, 9)

  • Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin immo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt, idcirco cadent inter corruentes, in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 8, 12)

  • Quia vox lamentationis audita est de Sion: “Quomodo vastati sumus et confusi vehementer, quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt tabernacula nostra”. (Liber Ieremiae 9, 18)

  • Maiores eorum miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad cisternas, non invenerunt aquam; reportaverunt vasa sua vacua, confusi sunt et afflicti et operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 3)

  • Propter terrae vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 4)

  • “Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium; operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini”. (Liber Ieremiae 51, 51)

  • Ibi principes aquilonis omnes et universi Sidonii, qui deducti sunt cum interfectis in terrore suo, in sua fortitudine confusi; qui dormiunt incircumcisi cum interfectis gladio et sustulerunt confusionem suam cum his, qui descendunt in lacum. (Prophetia Ezechielis 32, 30)

  • Et transite vobis, habitatores Saphir, confusi ignominia; non sunt egressi habitatores Saanan. Planctus Bethesel auferet a vobis mansionem suam. (Prophetia Michaeae 1, 11)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina