Encontrados 814 resultados para: Concilium Ierusalem

  • Et ait rex: “Ubi est filius domini tui?”. Responditque Siba regi: “Remansit in Ierusalem dicens: “Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei””. (Liber II Samuelis 16, 3)

  • Absalom autem et omnis populus eius, viri Israel, ingressi sunt Ierusalem, sed et Achitophel cum eo. (Liber II Samuelis 16, 15)

  • Cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum, dixerunt: “Ubi est Achimaas et Ionathan?”. Et respondit eis mulier: “Transierunt hinc ad aquas”. At hi, qui quaerebant, cum non repperissent, reversi sunt Ierusalem. (Liber II Samuelis 17, 20)

  • dixit ad eum: “Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die, qua egressus es, domine mi rex, de Ierusalem; neque ponas, rex, in corde tuo. (Liber II Samuelis 19, 20)

  • Cumque de Ierusalem occurrisset regi, dixit ei rex: “Quare non venisti mecum, Meribbaal?”. (Liber II Samuelis 19, 26)

  • Dixit itaque rex ad Berzellai: “Veni mecum et praebebo tibi alimenta apud me in Ierusalem”. (Liber II Samuelis 19, 34)

  • Et ait Berzellai ad regem: “Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege Ierusalem? (Liber II Samuelis 19, 35)

  • Et separatus est omnis vir Israel a David secutusque est Seba filium Bochri; viri autem Iudae adhaeserunt regi suo a Iordane usque Ierusalem. (Liber II Samuelis 20, 2)

  • Cumque venisset rex in domum suam Ierusalem, tulit decem mulieres concubinas, quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens. Et non est ingressus ad eas, sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes. (Liber II Samuelis 20, 3)

  • Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cherethi quoque et Phelethi et omnes fortissimi; exierunt de Ierusalem ad persequendum Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 7)

  • Ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter. Qui abscissum caput Seba filii Bochri proiecerunt ad Ioab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua. Ioab autem reversus est Ierusalem ad regem. (Liber II Samuelis 20, 22)

  • Et, lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Ierusalem. (Liber II Samuelis 24, 8)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina