Encontrados 69 resultados para: Cognovit

  • Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium eius pro eo, quem nutrivit adulescentiorem; et vocavit nomen eius Eupatorem. (Liber I Maccabaeorum 6, 17)

  • Ut vidit autem Alcimus quod praevaluit Iudas et, qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos; et regressus est ad regem et accusavit eos criminibus. (Liber I Maccabaeorum 7, 25)

  • Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Chapharsalama; (Liber I Maccabaeorum 7, 31)

  • Et cognovit Bacchides et quaerebat eum occidere; (Liber I Maccabaeorum 9, 32)

  • et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes, qui cum eo erant, et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar. (Liber I Maccabaeorum 9, 33)

  • Et cognovit Bacchides die sabbatorum et venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem. (Liber I Maccabaeorum 9, 34)

  • Et cognovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his, qui de Iudaea erant, denuntiavit; (Liber I Maccabaeorum 9, 63)

  • Et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso et reddere ei captivitatem. (Liber I Maccabaeorum 9, 70)

  • Et cognovit Ionathas quoniam insidiae sunt post se; et circuierunt castra eius et iecerunt iacula in populum a mane usque ad vesperam. (Liber I Maccabaeorum 10, 80)

  • Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Ionathae et quia commissurus esset cum eo proelium, misit ad eum legatos (Liber I Maccabaeorum 13, 14)

  • Et cognovit Simon quia cum dolo loquuntur secum; misit tamen accipere argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum, (Liber I Maccabaeorum 13, 17)

  • Ut audivit autem, vehementer expavit et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos; cognovit enim quia quaerebant eum perdere. (Liber I Maccabaeorum 16, 22)


“Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu. A ascensão ao Calvário, se não for alegre, deve ao menos ser resignada!” São Padre Pio de Pietrelcina