Encontrados 70 resultados para: Cognationes

  • de tribu autem Beniamin: Gabaon et Gabaa et suburbana earum et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis: omnes civitates tredecim, singulae per cognationes suas. (Liber I Paralipomenon 6, 45)

  • Porro filiis Gerson per cognationes suas de tribu Issachar et de tribu Aser et de tribu Nephthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim. (Liber I Paralipomenon 6, 47)

  • Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim. (Liber I Paralipomenon 6, 48)

  • Fratresque eorum per omnes cognationes Issachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt. (Liber I Paralipomenon 7, 5)

  • Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad (Liber I Paralipomenon 26, 31)

  • Audite verbum Domini, domus Iacob et omnes cognationes domus Israel. (Liber Ieremiae 2, 4)

  • Effunde indignationem tuam super gentes, quae non cognoverunt te, et super cognationes, quae nomen tuum non invocaverunt; quia comederunt Iacob et devoraverunt eum et consumpserunt illum et pascua eius dissipaverunt. (Liber Ieremiae 10, 25)

  • ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum, et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes, quae in circuitu illius sunt; et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in ruinas sempiternas. (Liber Ieremiae 25, 9)

  • “Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens: “Duae cognationes, quas elegerat Dominus, abiectae sunt”, et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis? (Liber Ieremiae 33, 24)

  • Neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium: “Erimus sicut gentes et sicut cognationes terrarum, ut colamus ligna et lapides”. (Prophetia Ezechielis 20, 32)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina