Encontrados 162 resultados para: Civitatis

  • Et dispersit plebem unumquemque in castra sua, et super muros et turres civitatis abierunt, et mulieres et filios in domus suas dimiserunt; et erant in magna humilitate valde. (Liber Iudith 7, 32)

  • Et mittens abram suam, quae erat super omnia bona eius, vocavit Oziam et Chabrin et Charmin seniores civitatis suae. (Liber Iudith 8, 10)

  • Et abierunt ad portam civitatis Betuliae et invenerunt adstantem ad eam Oziam et seniores civitatis Chabrin et Charmin. (Liber Iudith 10, 6)

  • Et procidens in faciem adoravit Deum et dixit ad eos: “Praecipite aperiri portam civitatis, et exeam in consummationen verborum, quae locuti estis mecum”. Et constituerunt iuvenibus aperiri ei, sicut locuti sunt; (Liber Iudith 10, 9)

  • et fecerunt sic. Et exiit Iudith, ipsa et ancilla eius cum ea; et speculabantur eam viri civitatis, quoadusque descendit montem, usquedum transiit convallem, et iam non videbant eam. (Liber Iudith 10, 10)

  • Et factum est, ut audierunt viri civitatis vocem eius, festinaverunt descendere ad portam civitatis suae et convocaverunt seniores civitatis. (Liber Iudith 13, 12)

  • Cum comperisset Mardochaeus omnia, quae acciderant, scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti. Et in platea mediae civitatis voce magna et amara clamabat (Liber Esther 4, 1)

  • Egressusque Athach ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis ante ostium palatii. (Liber Esther 4, 6)

  • et primus de regiis principibus nobilissimis induat eum et teneat equum eius et per plateam civitatis incedens clamet et dicat: “Sic honorabitur quemcumque voluerit rex honorare””. (Liber Esther 6, 9)

  • Tulit itaque Aman stolam et equum; indutumque Mardochaeum et impositum equo praecedebat in platea civitatis atque clamabat: “Hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare”. (Liber Esther 6, 11)

  • Quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabam cathedram mihi, (Liber Iob 29, 7)

  • Contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit. (Liber Iob 39, 7)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina