Mosaico decorativo

Encontrados 301 resultados para: Civitatem

  • Aggressus est autem et civitatem quandam firmam pontibus murisque circumsaeptam, quae a promiscuis gentibus habitabatur, cui nomen Caspin. (Liber II Maccabaeorum 12, 13)

  • Post autem horum fugam et necem, movit exercitum etiam adversus Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium inhabitabat, et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant; in hac autem machinarum et telorum multi erant apparatus. (Liber II Maccabaeorum 12, 27)

  • Sed, cum Potentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt subiectam civitatem et ex eis, qui intus erant, ad viginti quinque milia prostraverunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 28)

  • Inde profecti ad civitatem Scytharum perrexerunt, quae ab Hierosolymis sescentis stadiis aberat. (Liber II Maccabaeorum 12, 29)

  • Iudas autem, collecto exercitu, venit in civitatem Odollam et, cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt. (Liber II Maccabaeorum 12, 38)

  • Ipse vero seorsum cum senioribus cogitavit, prius quam regis exercitus invaderet Iudaeam et obtinerent civitatem, egressos res adiudicare auxilio Dei. (Liber II Maccabaeorum 13, 13)

  • Civitatem fortium ascendit sapiens et destruit robur fiduciae eius. (Liber Proverbiorum 21, 22)

  • Homines pestilentes dissipant civitatem; sapientes vero avertunt furorem. (Liber Proverbiorum 29, 8)

  • “Surgam et circuibo civitatem; per vicos et plateas quaeram, quem diligit anima mea”. Quaesivi illum et non inveni. (Canticum Canticorum 3, 2)

  • Invenerunt me vigiles, qui circumeunt civitatem: “Num, quem diligit anima mea, vidistis?”. (Canticum Canticorum 3, 3)

  • Invenerunt me custodes, qui circumeunt civitatem; percusserunt me et vulneraverunt me, tulerunt pallium meum mihi custodes murorum. (Canticum Canticorum 5, 7)

  • Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem? (Liber Ecclesiasticus 36, 28)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina