Encontrados 12 resultados para: Chusai
Cumque ascendisset David summitatem montis, in quo adorabatur Deus, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste et terra pleno capite. (Liber II Samuelis 15, 32)
Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Ierusalem. (Liber II Samuelis 15, 37)
Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum: “Vivat rex! Vivat rex!”. (Liber II Samuelis 16, 16)
Responditque Chusai ad Absalom: “Nequaquam; quia, quem elegit Dominus, et hic populus et omnis Israel, illius ero et cum eo manebo. (Liber II Samuelis 16, 18)
Ait autem Absalom: “Vocate et Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat”. (Liber II Samuelis 17, 5)
Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum: “Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel; verbum eius facere debemus an non? Tu loquere”. (Liber II Samuelis 17, 6)
Et dixit Chusai ad Absalom: “Non bonum consilium, quod dedit Achitophel hac vice”. (Liber II Samuelis 17, 7)
Et rursum intulit Chusai: “Tu nosti patrem tuum et viros, qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti ursa in saltu catulis orbata; sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo: (Liber II Samuelis 17, 8)
Dixitque Absalom et omnis vir Israel: “Melius consilium Chusai Arachitae consilio Achitophel”. Dominus enim statuerat dissipare consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum. (Liber II Samuelis 17, 14)
Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: “Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senibus Israel, et ego tale et tale dedi consilium; (Liber II Samuelis 17, 15)
Baana filius Chusai in Aser et in Baloth; (Liber I Regum 4, 16)
Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis; (Liber I Paralipomenon 27, 33)